Ridicula nuper cymba, sicut meus est mos,
Flumineas propter salices et murmura Cami,
Multa movens mecum, fumo inspirante, iacebam.
Illic forte mihi senis occurrebat imago
Squalida, torva tuens, longos incompta capillos;
Ipse manu cymbam prensans se littore in udo
Deposuit; Camique humeros agnoscere latos
Immanesque artus atque ora hirsuta videbar:
Mox lacrymas inter tales dedit ore querelas -
"Nate," inquit, "tu semper enim pius accola Cami,
Nate, patris miserere tui, miserere tuorum!
Quinque reportatis tumet Isidis unda triumphis:
Quinque anni videre meos sine laude secundo
Cymbam urgere loco cunctantem, et cedere victos.
Heu! quis erit finis? Quis me manet exitus olim?
Terga boum tergis vi non cedentia nostri
Exercent iuvenes; nuda atque immania crura,
Digna giganteas inter certare palaestras,
Quisque ferunt, latosque humeros et brachia longa,
Collaque Atlanteo non inferiora labore:
"Sed vis arte carens frustrà per stagna laborat:
Fit brevis inque dies brevior (proh dedecus ingens!)
Ictus, et incerto tremulam movet impete cymbam,
Usque volaturae similem, tamen usque morantem.
Ah! Stanleius ubi est? ubi fortis et acer Iönas
Et Virtus ingens, maiorque vel Hercule Iudas?
Ah! ubi, laeva mei novit quem fluminis ora,
Ile 'Ictus,' vitreis longe spectandus ocellis,
Dulce decus Cami, quem plebs ignoblis 'Aulam,'
Vulpicanem Superi grato cognomine dicunt?
Te quoque, magne Pales, et te mea flumina deflent
O formose puer, quibus alto in gurgite mersis
Mille dedit, rapuit mille oscula candida Naias?
Quid decus amissum repeto, aut iam laude perempta
Nomina Putnaeis annalibus eruta testor?
"Granta ruit, periitque decus, periitque vetusta
Gloria remorum primaeque per aequora navis.
Sed vos, O juvenes, sanguis quibus integer aevi,
Spes ventura domus, Grantaeque novissima proles,
Antiquum revocate decus, revocate triumphos!
Continuo Palinurus ubi 'iam pergite' dixit
Erectum librate caput; nec pandere crura
Parcite, nec solidis firmi considere transtris!
Ast ubi contactas iam palmula senserit undas,
Compressa incipiat iam tum mihi crura phaselus
Accipere, et faciles iter accelerare per undas.
"Incipiente ictu qui vim non prompserit omnem
Dique hominesque odere; hic, pondus inutile cymbae,
Tardat iter; comites necat; hunc tu, nauta, caveto!
Nec minus, incepto quoties ratis emicat ictu,
Cura sit ad finem justos perferre labores.
Vidi equidem multos - sileantur nomina - fluctus
Praecipites penetrasse, sed heu! brevis effluit ictus,
Immemor etremi mediique laboris in unda;
Nam tales nisus tolerare humana nequit vis;
Et quamvis primos jam jam victura carina
Evolet in cursus, primisque triumphet in undis,
Mox ubi finis adest atque ultima meta laborum,
Labitur exanimis, vi non virtute subacta.
"Tu quoque qui cymbae tendis Palinurus habenas
Ultro hortare viros; fortes solare benignis
Vocibus; ignavos accende, suosque labores
Fac peragant, segnique veta torpere veterno.
Sed quid ego haec? priscae si iam pietatis imago
Ulla manet, si quid vobis mea gloria curae est,
Camigenae, misero tandem succurrite patri,
Ereptosque diu vincendo reddite honores!
Tunc ego arundinea redimitus tempora vitta
Antiquo fruar imperior iustisque triumphis:
Tum demum Cloacina meos foedissima fluctus
Desierit temerare, et puro flumine labens
Camus ad Oceanum volvetur amabilis amnis."
Dixit, et in piceas Fluvius sese abdidit undas;
Sed me ridiculam solventem a littore cymbam
Nectaris ambrosii circumvolvuntur odores,
Decedente Deo; naresque impellit acutas
Confusi canis amnis et illaetabilis aura.
In Camum. (Latin)
Edward Woodley Bowling
Suggested Poems
Explore a curated selection of verses that share themes, styles, and emotional resonance with the poem you've just read.